- SCHMIDELFELDIA
- SCHMIDELFELDIAnomen castri, in Franconia Germaniae provincia, sub proprio Domino, ex illustri Limpurgiorum Familia. In hac enim cum duae sint linae praecipuae, Galidorfia et Speckfeldia, vel Sonthemia, ad priorem Schmidelfeld etiam refertur. Originem ei Conradus dedit, maior natu filius Friderici, exstincti A. 1414. In cuius posteris Ioannes Wilhelmus Dominus et Pincerna de Limburg (qui obiit A. C. 1655.) ex Maria Iuliana Hohenloica, pater fuit praeter alios, qui mature defuncti, Philippi Alberti (nati A. C. 1648.) Wilhelmi Henrici (nati 1652.) Sophiae Eleonorae (natae 1655.) etc. lineae Gaildorfiae, in Gaildorff et Schmidelfeld. Ad hos autem Schmidelfeldia successio delapsa est; morte patruelis Wilhelmi Ludovici. Vide Phil. Iac. Spenerum Theat. Nobil. Eur, Part. I. p. 55. 101. et Part. 2. p. 123.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.